Latin
CAPVT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 255
Unproofread scanNot analysed yet
Nullam enim mundi elementa ad talem virtutem seminalem producendam vim habent. Neque est, ut quis formationem istam partium Solis calori tribuat. Non enim fit haec Formatis plantarum formatio solùm ubi planta à calore Solis, sed non soli tris etiam ubi à calore ignis fovetur. Et formae bnenda. non Solis est, quantitates seminare. Utitur enim calore natura tanquam ministro aut instrumento, non tanquam legislatore aut opifice. Alioquin in plantis omnibus eadem quantitas produceretur, eademque figura. Omnibus enim Sol idem: à terra parentis penu idem; &contra evenire constat: ut Jul. Caes. Scaliger, in I. de plantis, scribit. Neque etiam aliquem hic turbet id, quod Thomas Fienus, deformat. foet. quaest. 5. affert, ut etiam supra dictum, qui statuit, alio modo produci nouam plantam ex radice, ramo, vel folio, alio modo ex semine. Ex illis quidem non produci novam plantam, sed ipsa, cùm iam sint à planta amputata, esse novam plantam, quia per abscissionem à toto iam habent animam vegetativam, multiplicatam per divisionem: contrarium verò fieri in semine. Semen enim non esse novani d by vam plantam, quia animam non habeat, sed fieri novam plantam per animę post plantationem in terra superventum. Verùm nulla hîc propagationis est diversitas.