Latin
CAPVT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 254
Unproofread scanNot analysed yet
verum sit, quod scribitur, DEVM iussisse, ut terra plantas germinet, facientes fructum, &habentes semen iuxta speciem suam; cùm tamen salix, filix, &aliae plantae plurimae nullum semen proferant. Neque enim seminalis ratio in plantis eadem est, nec in fructibus ac folliculis saltem includit semen; sed in quibusdam tantum hoc accidit, in aliis illa virtus seminalis in aliis partibus heret, &quidem nunc in unica, nunc in pluribus, nunc in diversis. Papaver, vig. saltem semine propagatur, non radice xel caule, vel folio. Eodem modo se res habet in lactuca, &aliis plurimis, Rosmarinus &semine &surculis propagatur, ut &prius pomus: radice lupulus: folio ricus Indica radice &semine caepae &bulbosa pleraque Surculis, in quibus gemmae sunt vitis, talix, &alia Sunt &quibus vit seminalis est in acryma. Prout enim animę sunt nobiliores vel ignobiliores, ita etiam ad sui multiplicationem materiam, in quâ virtus seminalis propagatur, nobiliorem vel ignobiliorem requirunt. Hinc adeo accidit, ut fungi, cùm sint omnium plantarum ignobilissimae, etiam, si eorum decoctum arborum radicibus effundatur, generentur. imò cum mundationibus aquarum &pluviis eminalis illa materia transferri potest, sicut Theophrastus, lib. I. de caussis plant. cap. 5. nartat, laserem aliquando in Aptureâ ortum ex imbre quodam crasso, cùm eâ parte mundi nunquam fuisset, atque ibidem sylvam quandam ingentem prosiliisse aliquando, ubi nulla antea De Plantar. Generat. &Propagat. 255 tea fuisset. Ut rectè de talibus, quę spontè è terra nasci creduntur, dicatur, latitare potiùs; quàm non esse seminis naturam, ut postea, de spont. vivent. ortu, dicetur. Neque facile dixerim cum Vallesio, esse vel animalia, vel plantas, quae, etsi à principio facta non essent, possent deinceps ex mundi elementis naturaliter oriri.