Latin
CAPVT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 257
Unproofread scanNot analysed yet
Ut de papavere, tritico Turcico, &aliis plurimis non dicam; Nicotiana ita sese multiplicat, ut, qui primò numero, hinc pondere Nam omnia semina numerare, infiniti laboris foret) seminum rationem inire, &numerum computare velit, ex uno semine Tabaci plus quàm 300000. semina, &si omnia ista semina iterum secundò, &quae ex his proveniunt, tertio anno serantur, plus quàm 100000. seminum myriadas provenire inveniet. Tantum nimirum potuit benedictio illa Divina: Crescite &multiplicamini. Deinde &hoc de seminibus plantarum no- Duae partandum, in iis, ut in omnibus seminibus, duas tes seminis in plantis. esse partes, unam primariam, &quae sola seminis nomine digna; alteram, quae saltem tegumenti loco est. Illa constat animâ, quae vitae &formationis plantae autor est, &materia, è qua prima plantae rudimenta, radix scilicet, &prima germina constituuntur. Semina enim plantarum quocunque in loco humectata, &calore fota, extra terram quoque primum dehiscunt, &radiculas protrudunt, postea etiam prima germina: integrum verò plantae corpus, nisi è terra per radiculas primas alimentum attrahatur, formari è semine non potest.