Latin
CAPVT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 258
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita hic etiam non est idem agens &patiens, sed anima formationis caussa efficiens &agens est, materia verò patitur. Illud autem, quod propriè semen in plantis est, &animam ac materiam è qua prima plantae rudimenta formantur, habet, pulpa saltem est, quae totius plantae ideam &delineationem in se continet. Vulgò appellatur Corculum. Quae pars si corrumpatur, nihil ex semine gignitur. Ideoque formicae erodere illam particulam feruntur, ne semina congesta ab iis germinare incipiant. Contra etiamsi reliquum corpus à vermibus erodatur, nihilominus germinat, modò cor salvum sit, ut in phaseolis, fabis &pisis videre est. Ratione ergo pulpae seminum accidit, ut reliqua seminis ita vulgo dicti pars, cortex nimirum exterior, theca quasi saltem sit veri seminis, quae pulpam seu verum semen contra externas injurias tuetur, respondetque cortex ille exterior corticibus &putami. nibus ac membranis ovorum. Cùm enim semina plantarum non, ut animalium viviparorum, in uterum matris statim coniiciantur, sed saepe diu extra terram, quae ipsis matricis loco est, asserventur, cortex hic contra externas injurias semen illud internum defendet, ne, priusquàm germinare incipiat, aut in ipsa prima germinatione ab externis caussis occurrentibus laedatur. CAP. propag. anim. in gen. &brut. in spec. 259