Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 260
Unproofread scanNot analysed yet
De Bucephalo Alexandri quis non tum ex Gellio, tum aliis plurimis historicis mira legit? Canum etiam quae sit sagacitas, fides erga Dominos, docilitas, à Plinio, Scaligero, Camerario, &Lipsio, cent. sing. ad Ital. &Hisp. epist. 59. &,cent. I. ad Belgas ep. 44. imò quotidiana observatione notum est. Quae simiarum gesticulationes, &humanarum actionum imitationes sint, nemini ignotum. Leporem inter canes didicisse sine noxa metuque versari, &cum canibus venatum abiisse, inter alia eiusmodi plurima testatur J. C. Scaliger, exerc. 224. In avium genere columbas tabelligeras allegat Just. Lipsius, supr. alleg. epist. 59. cent. sing. ad Ital. &Hisp. Psittacos ad humanam vocem imitandam assuefieri posse, quis ignorat. Imò idem in pica, philomela, sturno fieri posse, testantur Martialis, Plutarch. Ovidius, Plinius, &multi alij. Grues certâ disciplinâ peregrinari, &excubias agere, testantur ὀρνιθόγραφοι. Apium &formicarum ingepropag. animal. in gen. &brut. in spec. 261 ingenium &industria vulgo innotuêre. Artificiosissimarum araneę operarum omnia tuguria plena sunt. Intelligunt sua robora, arma &imbecillitates bestię, norunt medicinas sibi familiares.