Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 261
Unproofread scanNot analysed yet
Quas mirandas brutorum operationes qui à principio elementari deducere conantur, laterem lavant, Ut verò operationes animalium quàm plantarum magis variae &mirae sunt: ita etiam operosior est ipsorum propagatio. Equidem de differentiis, &eorum ortu vario omnia, quae dici possunt, proponere nobis hîc propositum non est, sed tantùm ea, quae ad animae proIn animapagationem monstrandam sufficiunt. Ad ge libus est senerationem autem in animalibus perfectio cus. ribus duplex generans requiritur, &neutrum seorsim ad generationem sufficit; etsi de modo controversia sit. Scio enim, quae de hac re inter Aristotelicos &Medicos disceptari solent, dum illi solùm semen paternum caussae efficientis locum habere, foeminam verò saltem materiam praebere putant: hi vero foeminam etiam semen praebere, idque efficax &foecundum, existimant. Quam controversiam gravissimam, cùm sit prolixior, hoc loco ventilare non placet. Hoc certum est, nec marem solum, nec foeminam solam, ad generandum animal sufficere, sed utrumque ad constitutionem animalis suum symbolum, quodcunque etiam illud sit, conferre. Unde etiam Empedocles, ut ex Aristotele, 1. degenerat. animal. cap. 18. patet, dixit, maris ac foeminę symbolum esse, totum verò à neutro proficisci.