Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 267
Unproofread scanNot analysed yet
269 tus poenè perfectus formetur: ova non solum animam &materiam primis foetus rudimentis formandis aptam; sed &materiam tali corpori perfecto formando &nutriendo necessariam continent. Cum seminibus verò animalium in eo conveniunt, quod semen primò omnino in testibus, &parte testibus analoga generatur, &semen statim à mare in foeminae uterum conjicitur; id quod non fit in plantis, quorum semina extra terram, nutricem earum, multis externis injuriis exposita sunt. In eo verò discrepant ovipara à viviparis, quod semen oviparorum, non, ut viviparorum in utero foeminae, sed extra perficitur, &propterea semen non liquidum, ut viviparorum semen manere, sed externo adminiculo &receptaculo tegi debuit. Quae vero intra se, vel in utero generant, &Vivipara. mnino generant semine patris &matris concurrente; quae semina quamprimùm in utero concepta sunt, anima sese exserit, &sibi idoneum domicilium fabricari incipit, quod ubi perfectum, Animal dicitur. Semen verò utriusque generantis &si animam in se habeat, tamen animal non est, neque ex eo animal fieri potest, nisi utrumque conjungatur. Animatum est, quicquid animam in se habet, eâque per se vivit: animal verò, quod animâ &corpore omnibus organis speciei cuique convenientibus instructo praeditum est. Semen verò alterutrius parentis in animal abire non potest, sed conceptus, edibzy G Google ptus, qui ex utroque constat semine, vel semine &sanguine menstruo, in animal evadit. Itaque nec mas in seipso generat, nec integrum essentiâ animal gignit, nec solus generat.