Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 270
Unproofread scanNot analysed yet
Semen autem hoc animatum esse, docet ipsa foetus conformatio. Vel enim foetus formatur à caussâ semini externâ, vel internâ: Non externâ: quae nulla dari potest; aut, si aliqua daretur, uterus esset. Verùm formationem non esse ab utero, communis virorum doctorum sententia est, nec rationibus destituta. Equidem inter recentiores Joh. Gallego de la Serna, de princip. gener. lib. 3. cap. 20. probare conatur, animam matris esse caussam principalem organizationis &animationis in animalibus perfectis reliquis, in homine verò formationis &unionis. Et ad suam opinionem probandam adducit quasdam autoritates quorundam Philosophorum &Medicorum; sed contra eorum apertam mentem, quas propterea afferre non libet. Rationes verò, quibus utitur, planè frivolae sunt. Prima est, quòd nullum in corpore nostro organum, quod suâ similitudine &naturali inclinatione habet vim attrahendi aliquam utilem substantiam, solùm propter attractionem attrahat, sed propter fruitionem; &uterum, cùm habeat vim, &vehementissimam inclinationem attrahendi materiam foetus, eam non solùm propter attractionem, sed propter fruitionem &consequenter propter immutationem Google propag. anim. in gen. &brut. in spec.