Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 273
Unproofread scanNot analysed yet
loquitur. At vis coctrix, immutatrix, formatrix, immanens est, nec transit de subjecto in subjectum, &in suo, ac proprio subiecto manens operationes suas perficit, non verò per membranas &excrementa suam vim ex utero transmittit. Putat equidem Joh. Gallego, hebetis esse intellectûs, dubitare, utrum anima matris possit animare internas foetus partes, quamvis sint membranis involutae. At ego nec subtilissimum quidem ingenium assequi posse existimo, quomodo anima absens, &loco distans, foetum animare possit. Sit enim, ut uterus aliquam alterationem in eo per membranas &excrementa illa aquosa in foetum efficere possit, animationem tamen efficere non potest. Ergo omnino in ipso semine esse causam conformationis, statuendum est. Quae communis Doctorum virorum sententia est, Aristotelis, 2. de gen. animal. cap. 1. 3. 20. 1. de generat animal. c. 20. 21. 4. de generat. animal. cap. 1. &alibi. dibzy G Google alibi. Galeni, lib. de foet. format. cap. 2. 3. 5. 14. lib. part. cap. 7. 8. aliorumque. Et omnino rationibus firmis ea utitur.