Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 272
Unproofread scanNot analysed yet
At coctio in ventriculo, fit, quatenus is similaris, &suo calido innato praeditus est. Deinde falsum est praesuppositum, quòd uterus sanguinem pro foetus formatione affluentem mutet &informet; cùm anima, quae in semine est, id praestet. Sicut enim foetu jam formato vis nutriendi &augendi foetui insita est, &non à caussa externa provenit: ita &in foetus formatione sese res habet. Uterus verò nihil, nisi locum, in quo formatio fit, praestat, &tota ejus organica constitutio ad eam rem comparata est. Contrà verò evidentissimae sunt rationes, quae probant terum natris formationem toetus non perficere nec matricem foetui animam dare. Primo enim, si uterus conformaret foetum, parens principium activum generationis non communicaret, sed solùm passivum. Imà mater sola esset caussa generationis, utpote quae daret materiam &formam, atque ita mater posset in se sine viro, generare. Secundò nulla ratio dari posset, cur aliquando foetus similis esset patri. Tertiò cur non semper foemellae, sed etiam masculi generarentur. Quarta qui opus formationis perficit, ille procul dubio foetum immediatè tangat necesse est. At uterus foetum immediatè non attingit, sed inter foetum &uterum intercedunt membranae, &illa excrementa aquosa, membranis conclusa. Nam quod per ipsas membranas etiam vim propag. anim. in gen. &brut, in spec. 273 vim suam foetui communicare putat Joh. Gallego, absurdum, neque, quod vult Gallego, membranę foetus partes sunt. Multo minùs per excrementa vis illa transire potest. Neque id alicuius momenti est, quòd dicit, torpedinem medio longissimo fune torporem inducere hominum manibus, lapidem Herculeum per mediam tabulam movere ferrum. Nam actiones illae fiunt per species spiritales, ut supra, hypomn. 2. c. 4. dictum, quae sunt quasi radius continuus promotus ut J. C. Scaliger, exerc. 344. s. 5.