Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 275
Unproofread scanNot analysed yet
non rectè quaestionem format, dum scribit. Hîc non est quaestio, an anima post conceptionem in semen introducta sit efficiens conformationis, sed an semini ante conceptionem praeinexistens, &in testibus parentum genita. Nullo enim modo de posteriore quaestio est, sed hoc controvertitur; an semina parentum in utero conjuncta vim formatricem intrinsecam (quod ille concedit) &proinde animam (hoc enim necessariò sequitur) secum habeant. Sit enim sanè, ut ex hypothesi loquamur, ut in homine anima introducatur, &divinitas infundatur: tamen cùm in brutis talis infusio locum non habeat, eam statim in semine, &quidem à parentibus communicatam, adesse necesse est. Et id satis probat vel unicum, quod ipse Fienus affert argumentum, ut aliis opus non sit, quod tale est: Quod conformat, est intrinsecum semini, ut ipse, conclus. 3. probavit, Quod conformat, est aliqua anima. Nam conformaormatio est animae propria potentia. Ergo est anima semini intrinseca, seu anima seminis.