Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 276
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod respondet, ut supra etiam cap. 6. dictum, nullius momenti est. Fateor, inquit, praemissas esse veras; sed nego sequelam. Bene quidem infertur, esse aliqua animam semini intrinsecam, sed minimè, esse animam seminis. Est equidem anima semini introducta, postquam seme iam in utero est conceptum, vel plantatum in terra, vel ovum excubationi gallinae subditum, &cùm iam omnia sunt actuata; sed illa non est anima seminis, seu quae semini praeinexistit, aut in testibus, arbore, aut gallina genita fuit, sed anima foetus, quae postmodum fuit introducta. Sit enim sanè, ut iterum ex hypothesi hoc ei demus, semini humano introduci animam; at seminibus plantarum, ovis gallinarum, &seminibus brutorum animam postmodùm introduci falsò statuitur. Quid enim semini in terram conjecto, quid ovo gallinae, dum illi anas incubat, vel dum à calore fornacis fovetur, animam introducit? Nullam hîc caussam dare potest, à qua anima introducatur. Etsi parentes animam non darent, sed aliquid externum semini eam daret, non simile generaret simile. Et quid, quaeso, hîc opus est frustra multiplicare entia, &duas animas statuere, unam, quae sit anima seminis, seu quae semini praeinexstiterit, &,in testibus, aut arbore, aut gallinâ genita fuerit, &aliam, quae postmodùm fuerat introducta. Et ipse sibi in hac re contradicit, dum, conclus. 6. scribit: Seminis in terra propag. anim. in gen. &brut. in spec. 277. terra conformationem non esse ipsam essentialem generationem, sed solùm novae plantae iam constitutae, &in arbore genitae perfectionem; ejusque in actu imperfecto adhuc solum constitutae ad actum perfectum perductionem, neque esse curandum, quid vulgus appellet generationem, aut non appellet, quidvè ejus intelligentiae, sed quid rectae rationi &veritati sit consentaneum.