Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 277
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgus enim Philosophiae est ignarum, nescitque ubi &quando fiat verè productio formae plantae, &essentialis generatio, &nescit distinguere inter actum primum &secundum, inter imperfectum &perfectum: &ideo unum pro alio sumit: &tum primum putat plantam generari, quando iam perficitur &operatur, &quando iam radices &folia producit: quorum productio non est ipsa plantae generatio, sed iam genitae operatio &perfectio. Haec Fienus. Et omnino, si Fienus, ut animae praesentiam in semine, dum fit conformatio, rectè agnovit, ita etiam propagationem &originem ejusdem agnovisset, è reliquis dubiis omnibus sese facilè expedivisset. Ista enim verâ sententiâ perceptâ dubia omnia facilè solvuntur. Nam etsi, qui contrarium sentiunt, multa proferunt: tamen nihil solidi ac firmi pro sua sententia afferre possunt: quod cùm agnoscant, ut Lectori fucum faciant, contra demonstrationis leges ea, quae in genere de semine &formatione animalium disputare debebant, in specie de anima &formatione hominis disputant; quae si suo loco &in genere examinantur, nihil roboris habent.