Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 281
Unproofread scanNot analysed yet
tate alimentum animam accipit: tamen postquam à facultate coctrice semen eam dispositionem accepit, ut possit animae idoneum subjectum esse, anima, quae est in corpore animato, ei sese communicat, tam in plantis, quàm in animalibus: quod postquam à generante separatum est, animae, quam possidet, &à generante accepit, vi &potentia novum individuum constituere potest. Etenim in illis etiam primò semen à coctrice elaboratur: ubi verò semen jam elaboratum &maturum factum est, tunc ei sese communicat anima. Idem fit in animalibus, neque ullâ ratione aliud demonstrari potest; nisi quod in animalibus, utpote perfectioribus, operosior est apparatus, &cùm pater, tum mater ad foetum constituendum aliquid communicat; neque semen in terram, sed in uterum conjicitur. Neque quem id offendat, quod seminis animalium alia viSeminis detur ratio, quàm seminis plantarum, &quòd plantarum semina plantarum variis ac miris modis con& animaformata sunt; semina animalium verò liquoium differentia. rem lacti similem repraesentant. Etenim cùm semina animalium in uterum matris statim coniiciantur, &ab eo foveantur, ac in eo sanguinem foetui formando necessarium accipiant, non est opus, ut externis ejusmodi munimentis, sicut semina plantarum, &ova contra externas injurias defendantur.