Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 282
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò, Job. Gallego de la Serna, lib. 3. de princip. semin. cap. 5. se ita probaturum promittit, semen saltem esse materiale generationis principium, ut nullus, nisi stupidus &protervus sit, qui istud negare deinceps ausit. Verùm grandibus istis promissis non stat, &levia sunt, quae affert, argumenta. Primò enim, inquit, semen est multo imperfectius generante &foetu generando. Est enim excrementum quoddam generantis. Verùm respondeo; &semen plantarum, quod ipse animatum esse concedit, est imperfectius, &generante, &plantis, quae ex eo producuntur, non quod animâ careat, sed quia expressis organis destituitur, quae potentiâ tamen latent in semine, quod eorum ideam in se continet, &ab ipsa anima fabricantur. Quod verò semen saltem sit excrementum, antea jam refutatum est. Deinde putat, quod virtus ejusdem speciei non possit recipi in materia distinctae speciei. Forma verò seminis differat à forma cujuscunque individui ejusdem speciei. Verùm naturam seminis non rectè intelligit. Equidem verum est, animam non posse persistere modo perfecto, &durare diu, nisi in corpore sibi idoneo, &necessariis sibi organis instructo; at quod non possit propagari per corpus diversum, semen scilicet, &in eo tamdiu persistere, donec simile sibi corpus generet &aedificet, id falsum esse ipsa experientia testatur, atque id ipse ancea dibzy G Googl propag. anim. in gen. &brut. in spec. 283 tea in plantis concessit.