Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 284
Unproofread scanNot analysed yet
Minorem falsam esse, &corporis plantarum formatio, &animalium nutritio atque augmentatio docet. Primò enim cùm semen plantae in terram coniicitur, vel surculus, radix, bulbus eidem committitur, nullum aliud agens datur, quod priùs corpus &instrumenta animae idonea formet, sed anima in semine, bulbo, surculo, primò radices format, per quas è terra convenientem materiam pro corpore sibi idoneo formando attrahit, &exea sui corporis partes format. Cur non ergo idem in animalibus fieri debet? Imò idem fieri, res ipsa loquitur. Semine enim in uterum recepto anima primò membranas format, quibus concluditur semen, hinc vasa umbilicalia, per quae sanguinem pro corpore formando necessarium attrahit. Id quod &ova testantur, quae cum à calore quorumque etiam foventur, avis inde producitur. Ubi ne cogitari quidem ulla caussa potest, quae materiam pro anima recipienda elaboret, nisi ipsa anima, quae est in ovo. Deinde probatio minoris falsa est, quae utitur illa nunquam concessa hypothesi, quod post dispositionem materiae ultimam anima emergat, &educatur. Hoc quidem propag. anim. in gen. &brut. in spec.