Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 283
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim una equidem anima est in semine &animali inde generato: ea tamen, quae est in animali, non differt ab ea, quae est in semine, nisi organorum apparatu &perfectione. Certè nec semen plantarum, nec bulbi, nec radices, nec surculi, si organorum perfectionem spectes, sunt ejusdem conditionis cum integris plantis, v. g. semen &bulbus caepae suo modo non est integra caepa; semen papaveris suo modo non est integra papaveris planta; surculus pyri non est integra pyrus: interim in his omnibus suae plantae anima integra inest. Nec materia, quae est in semine, &quae est in foetu, est diversae, sed ejusdem speciei. Tertiò urget &hoc argumentum valde Gallego de la Serna, de princip. generat. lib. 3. c. 18. Cùm aliud, inquit, à natura vel arte ita fir propter aliud, ut hoc sine illo exsistere non pos sit, necessarium est, ut id, quod fit propter al terius necessitatem, tempore illud praecedat. At materia &omnes ejus dispositiones sunt propter formam. Ergo tempore debent ipsam praecedere. Forma enim nunquam uniretur materiae, nisi propter instrumentales actiones. Igitur organa sive instrumenta necessaria praecedere debent formae introductionem, &tota praeparatio materiae necessaria ad animae actiones nullo modo fieri potest ab eadem forma, cujus sunt actiones, sed ab agente, cui commissum est totum generationis opus. Nam ad idem agens, ad quod attinet introducere formam in novam materiam, attinet etiam ante ejus inductionem ita illi praeparare materiam, ut nullo modo in alia possit recipi, nec ipsa materia activam formam possit recipere. Verùm &major simpliciter accepta, &minor vera non est, &probatio ejus falsa.