Latin
287
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 287
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm negatur, quod nutritio communissima animae sit actio, sed vivificatio est communissima animae actio. Nutritio verò saltem est corporis jam formati, &cùm nutrimentum adest. Hinc semen hordei, tritici, vel alterius, etiam in granario vivit, quod etiam Joh. Gallego concedit, sed non nutritur, quia non est in loco convenienti, in quo foveri, &alimentum accipere possit. Octavò obiiciunt, si semen animatum sit, &uterque parens id conferat, animam fore quiddam compositum ex anima patris &matris. Verùm mixtio &compositio, ut supra etiam dictum saltem competit rebus diversae speciei: si verò ejusdem speciei specialissimae res coeant, nulla fit compositio; neque ignis, qui à diversis flammis accenditur, compositus dicitur, Et supra exemplum de palmis è Scaligero allatum est. Et istud exemplum etiam Fort. Licetus, de perfecta constitutione hominis in utero, cap. 8. affert; quod insitione, quae fit, cùm surculus trunco immittitur, duae, imò sępe plures animae coeunt, &tamen arbor illa non nisi una est, &non nisi unam animam habet.