Latin
288
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 288
Unproofread scanNot analysed yet
Unde etiam concidit, quod nonnulli de duarum essentiarum commigratione, &duarum essentiarum in uno subsistentia obiiciunt, quod absurdum putant. Illa enim omnia saltem de completis essentiis; &quae per se subsistere possunt, vera sunt; non verò de iis, quae ad unius rei perfectionem constituendam comparata sunt. Nonò, quòd absurdum putant, ab uno parente plures animas abscedere, &parentem in quolibet congressu animae portione privari, id omne ex ignorantia naturae animarum provenit. Anima, ut supra dictum, nullas habet partes propriè dictas, eaque nulla sui parte privatur, sed eadem manens, sese variè multiplicare potest. Etsi enim una arbor unâ aestate mille poma profert, &singula poma aliquot semina habent, è quibus similis arbor provenire potest: tamen anima pomi non minuitur, sed eadem tota manet. Eadem ratio est de animalibus. Et propterea opera Dei mirabilia potiùs scrutari &admirari, quàm calumniari decet. Nihilque omnia illa absurda, quae contra admirandum generationis opus obiiciuntur, aliud sunt, quàm Dei operum vituperatio, ex ignorantia perfecta. Tandem semen animatum esse, etiam Thomas Fienus, de form. foetus, quaest. 5. impugnat hoc modo: Non sanguis, inquit, nec spiritus propag. anim. in gen. &brut. in spec. 289 tus sunt animati. Ergo nec semen. Consequentiam probat, quia illa producuntur in partibus longè nobilioribus, quàm sunt testes, nimirum corde, cerebro, epate, quae si non potuerunt animam sanguini ac spiritibus impertiri, ergo nec poterunt testes. Verùm habent principes partes suam dignitatem. Ideoque etiamsi epar, cor, cerebrum, sanguinem &spiritus generant: tamen ad generationem animalium testes peculiarem vim σπερματοποιητικὴν, qualem partes aliae nullae, obtinent, ut ex sanguine &spiritibus in aliis partibus genitis peculiarem materiam forment, quae animae propagandae sit idoneum subjectum, quae semen dicitur, quod sanguine longè praestantius est, cùm sit fructus animalis, sanguis verò saltem nutrimentum.