Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 290
Unproofread scanNot analysed yet
Alij singulis hominibus novas animas à Deo creari, &formatis jam corporibus infundi statuunt, atque ita animarum productionem immediatè Deo adscribunt. Primam sententiam quod attinet, agnosco equidem rei difficultatem, &periculosum esse, hîc aliquid definire, fateor. Verùm cùm in rebus difficilibus aliquid tentare laude dignum, &omnibus viribus laborandum sit, ut veritatem inveniamus, primâ sententiâ sepositâ duas teliquas jam perpendam. Et primò quidem, quas anima humana pręrogativas habeat, non ignoro. Nimirum ipsi soli, quod brutorum animabus denegatum, immortalitas à Deo concessa, ipsaque sola aeternae beatitudinis particeps futura est, Verùm an isti animae humanae praerogativae aliquid deroget per semen propagatio dubium. Equidem &hîc cum nullo odiosè contendere volo, sed quemque suo sensu abundare permitto: si tamen mea sententia liberè aperienda sit, tria probanda mihi video. Primum est, probabilius &vero magis consentaneum esse, animam à parentibus vi benedictionis dixinae in sobolem propaga11. Alterum est, quicquid etiam statuatur, &seu animae creatio &infusio, seu propagatio &traductio asseratur nihilominus statuendum esse, animam mox in prima conceptione &dum semen patris ac matris in utero foeminae coniunctum est, &retinetur, &quamprimùm opus formationis corporis humani incipit in concentu praesentem esse neque uliam aliam caussam efficientem dari posse, quae obus conformationis perficiat, quàm ipsam an EIIIXLIIII. TETHIO, etsi VITOS Magnos hîc discrepare sciam: tamen, si autoritate sepositâ, rationes solùm spectentur, vix solidi aliquid contra propagationem animae humanae per semen afferri, monstrabo.