Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 289
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. De Propagatione Animae humanae. Tque hactenus rationibus firmis demonAstratum esse puto, plantas &animalia bruta generari è semine, quod animam à generante communicatam obtinet, quae in semine latens sibi idoneum domicilium plantae vel animalis ejusdem speciei, à quo decisum est, efformat. Restat, ut de generatione hominis dicamus, de qua autores in varias sen tentias abeunt. Alij hîc ἐπέχειν, quàm in re difficili aliquid definire malunt. Alij ut corpus, ita &animam, à parentibus, vi benedictionis divinae, in sobolem propagari &traduci existimant.