Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 292
Unproofread scanNot analysed yet
id est. Haec operatio maximè omnium operationum viventibus est naturalis; viventibus, inquam, hisce, quae sunt perfecta, non membris capta, quaeque non sine semine oriuntur: unum quodque, inquam, aliud sibi simile procreare, animal quidem animal, plantam autem plantam, ut sint semper hoc pacto, conditionemque subeant, quoad possunt, divinam. Cùm enim Deus quodvis in genere suo fecerit perfectum, hominem verò perfectissimum: certè perfectus dici non posset, sed secundum Aristotelem inter πηρώματα numerandus esset, si non posset alium, qualis ipse est, &quidem integrum, procreare. Unde cùm ex Philosophorum, tum Theologorum sententia homo hominem generat, &quidem totus totum: quod non fieret, si generans soboli animam non communicaret. Cum enim homo constet corpore &anima, si anima à parentibus non communicaretur, homo hominem non generaret. Communicare a. hominem soboli etiam animam, omnino sacris literis etiam consentaneum est. DEVS enim, Gen. I. v. 28. aequè homini, ac reliquis animalibus benedixit, dicendo: Crescite &multiplicamini: cujus benedictionis vi totus homo totum generat hominem; quod non fieret, si anima extrinsecus infunderetur. De quo plura infra, c. II. Quicquid enim pertinet ad integritatem naturę humanę essentialem, id propagat per generationem.