Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 293
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm non solùm corpus, sed &anima pertinet ad integritatem hominis. Ergo etiam anima per generationem propagatur. Unde etiam Damascenus, lib. 4. de orthodoxa fide, cap. 7. generationem definit, ex concursu maris &foeminae similis substantiae individui procreationem. Neque animae humanae ἐξοχὴ è creatione deducenda. Non enim quicquid creatur, est immortale. Imò potiùs quicquid creatur, per se est mortale. Quod autem aliae res sunt mortales, alię immortales, non ex conditione naturae provenit, sed ex Dei liberrima voluntate, qui creavit, quicquid voluit, &quando voluit, &quale voluit. Et talis est natura humana, qualem Deus esse voluit; &ita propagatur, essentiam à Deo concessam retinens, quomodo Deus voluit. Verùm statuat hîc quisque quid velit, &animam seu infundi, seu propagari credat: hoc ta men secundò certissimum esse puto animam mox à prima concentione, quamprimùm semen patris &matris coniunctum est, &in utero maris retinetur, &corpus formari incipit, adesse, &,qui contrarium statuit, sive traducis, sive infusionis animae patronus sit eum à vero aberrare.