Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 295
Unproofread scanNot analysed yet
Non illud: quia δυνάμεις animae inhaerentes ab ipsa producuntur, non producunt. Quàm ergo foret absonum, dicere, virtutem πλαστικὴν primùm è semine animam excitare, &pòst sese in illam insinuare, atque ab ipsa emanare? Non hoc; quia vel abiret seorsum, vel transiret in aliud subjectum. Illud est contra naturam accidentium, quae separatim non subsistunt: hoc verò est improbabile; siquidem nullum nominari potest subjectum, cui sese admisceat. Igirur vis illa πλαστικὴ corruptibilis sit, oportet: quo posito ipsam quoque animam corruptibilem &mortalem esse consequitur. Neque enim potest è re corruptibili res incorruptibilis generari. Qui verò creationem &infusionem animae statuunt illi omnes non à prima conceptione animam, sed postmodum corpori formato eam infundi existimant. Verùm qui autoritate &anticipatis opinionibus sepositis rem ipsam diligenter perpendere velit, aliter statuere non poterit, quàm Anima animam humanam à prima statim conceptiohumana ne, &quamprimùm corpus humanum formari in prima incipit, adesse. Ad id autem probandum utar statim coneodem argumento, quo supra in genere ad aniceptione mae in semine praesentiam probandam usus sum. adest. NimibyGoog Nimirum, ubicunque animae humanae operationes adsunt, ibi ea praesens sit, necesse est. At in prima conceptione statim operationes animae numanae adsunt. Ergo anima humana ibi est praesens. Sunt autem eae operationes prima membranarum foetum involventium, &postea ipsius foetus formatio, quae, ut mox dicetur, à prima conceptione incipit. Deinde foetus ipsius augmentatio. Certum enim est, quamprimùm foetus partes delineatae sunt, eas etiam augeri. At in auctione anima partibus, quae accedunt, communicatur. Ergo etiam in prima augmentatione partes, quae accrescunt, ut animentur, necesse est.