Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 296
Unproofread scanNot analysed yet
Absurdum verò est, foetum jam editum ab alia anima augeri, ab alia in utero. Vi hujus argumenti procul dubio motus est Vir Cl. Th. Fienus, in Academia Lovaniensi Professor Medicinae, de form. foetus, quaest. 8. conclus. 11. ut ab omnibus, qui animae humanae infusionem, eamque circa 40. demùm diem fieri statuunt, dissentiret, statueretque, animam rationalem infundi tertio à conceptione seminis die: id quod probat hisce argumentis. Primò, quod conformat foetum, conformat membranas. Sed quod format membranas, debet tertio circiter die esse in semine. Ergo anima rationalis debet tertio circiter die esse in semine. Quod enim conformat membranas, debet esse in semine, antequam ipsae conformentur, vel eo ipso, quo incipiunt conformari, tempore; cùm caussa efficiens sit prior tempore, vel simul cum suo effectu. At membranae sunt conformatae ad summum die quinto aut sexto. Ergo ad minimum incipiunt conformari die tertio, &proptereà etiam anima rationalis ad minimum die tertio debet semini inesse.