Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 299
Unproofread scanNot analysed yet
Ad talem mixtionem, fermentationem, &actuationem non est opus longâ morâ temporis. Natura enim ne momento quidem est otiosa, sed mox à concepto semine incipit operari. Et semini in testibus existenti, ubi sunt inductae ultimae ad animae introductionem (ex hypothesi sua iterum loquitur) dispositiones, non est opus ulteriore magnâ ejus in utero alteratione aut elaboratione. Id quod probat exemplo seminum plantarum, quibus sic ultimae dispositiones sunt impressae, ut saepe sponte sua in tabulatis incipiant germinare. De quâ Doctissimi Viri opinione ut meam sententiam aperiam, scripsit is prae aliis diligentissimè &accuratissimè hac de re, &autho ritatibus sepositis candidè &liberè suam sententiam proposuit, ac rationibus confirmavit, &in plerisque etiam veritatem attigit. Primâ enim conclusione rectè probat, neque DEVM, neque Intelligentias, neque animam mundi esse Efficientes conformationis caussas. Secundâ, virtutem conformatricem non esse in utero. Tertia, virtutem conformatricem esse in semine, &esse semini intrinsecam. Quartâ, nativum calorem non esse veram caussam efficientem principalem conformationis. Quintâ, generativam parentum non esse veram caussam efficientem conformationis vel immutationis seminis in utero.