Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 300
Unproofread scanNot analysed yet
Nonâ, animam rationalem esse primam ac solam in foetu, &nullam aliam praecedere eam. Decimâ, animam rationalem in homine conformare &organizare corpus proprium, seu corporis formam esse. Vndecimâ, animam rationalem jam esse praesentem tertio circiter à seminis conceptione die. Atque ita ex foetûs formatione accuratè &liquidò perspexit, totam foetûs formationem circa tertium diem, imò in fine secundi, aut potiùs (cum natura ne momento sit otiosa) quamprimùm semina in utero mista sunt, ab una &eadem anima inchoari, continuari, perfici, &absolvi. Quod ita clarum est, ut omnes, qui contrarium statuunt, in absurdissimas opiniones incidere necesse habeant. Verùm cum iam ante tertium etiam diem, ut mox dicetur, operationes quaedam, &formatio fiat, non monstrat, quidnam illam formationem, seu in homine, seu in brutis, perficiat. Deinde argumenta ejus non plus probant, quàm animam hominis rationalem mox à principio formationis praesentem esse: non verò probant id, animam hominis circa tertiam diem à Deo Opt. Max. infundi, aut potiùs, ut loquitur, increari.