Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 302
Unproofread scanNot analysed yet
Et si, quod etiam supra monui, Fienus, &alij docti Viri, qui de foetus formatione scripserunt, non in homine, ut subjecto non adaequato, sed in genere in omnibus viventibus; plantis &animalibus caussam formationis corporis viventis quaesivissent, facilius veritatem invenissent. Cum enim, quaest. 5. concedere necesse habeat Fienus, semen plantarum esse animatum, jam proximè inquirere debuisset, quomodo semen brutorum sese habeat, an sit animatum, nec nè, &quae in eo sit conformationis corporis animati caussa. Et cùm ipse concedat, conformationem statim, postquam conceptio facta est, incipere; nullam verò aliam conformationis caussam esse, quàm animam, solidè probaverit, anima brutorum etiam non caelitùs infundatur: inde sequi, facile colligere potuisset, &semen brutorum animatum esse, &animam in eo formationis corporis caussam esse. Cùm verò quae obiicit contra animae humanae in semine praesentiam itidem contra semen brutorum pugnent, quam ratione illa solvi possint, cogitare debuisset. Hoc enim si fecisset, facilè vidisset, quomodo ea dubia, quae contra animae humanae in semine praesentiam obiiciuntur, solvere potuisset.