Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 301
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim satis demonstratum sit, animam rationalem hominis mox in principio formationis foetûs praesentem esse: alia tamen iam quaestio oritur, an nimirum propagetur, an verò à Deo infundatur, &à Deo semine disposito creetur. Ubi nulla pro sua opinione argumenta &rationes affert Fienus, &reliquae propositiones, quibus à mea sententia dissidet, nimirum sexta, animam seminis non esse efficientem conformationis; septima, in semine, ut semen est, &ut est in testibus, &priusquàm iam animam in utero recepit, nullam esse virtutem activam conformationis aut generationis: nec semen in generatione se habere ut instrumentum, aut ut efficiens, sed solùm ut materiam: &in neutro semine parentum esse ullum principium activum generationis, sed solùm passivum; octava, Efficientem conformationis esse animam semini post conceptionem advenientem: eae, inquam, omnes ex hypothesi, animam scilicet rationalem divinitùs infundi, natae sunt: abs qua si fuisset, proculdubio animae praesentiam in semine agnovisset. Quae tamen ipsa hypothesis autoritatibus saltem, non firmis rationibus, ut infra patebit, nititur, neque quid solidi ad eam probandam patroni afferunt, sed tantùm ad illud Iusti Lipsij confugiunt, qui, cùm, lib. 3. Physiol. Stoic. c. 7. adduxisset Tertullianum &multos Latinos, docentes, animam esse innatam, non ingressam, &Gregorium Nyssenum laudasset, statuentem, neminem sanâ mente praeditum in animum inducere, posteriorem esse originem animae corporis constitutione, concludit: Sententia trat quam tueri posses; nisi Ecclesia &puriores Theologi iam aliter credi consensissent. PAREAMVS.