Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 316
Unproofread scanNot analysed yet
Et si non est absurdum in planta vel animali ab una anima plures facultates &actiones proficisci, cur absurdum sit, in homine idem statuere? Et ut statuatur, unam in quolibet animali esse animam, à qua plures facultates &actiones proveniant, non plures animas, multae rationes persuadent. Primò enim, si in homine plures essent animae, non esset quaelibet homo animal unum, sed diversas operationes à diversis formis &actibus obtineret. De quo pluribus J. C. Scaliger, exerc. 307. sect. 5. Nulla, inquit, apud me viget ratio, quae mihi persuadeat, animam nostram, substantiam immaterialem, Dei quasi particulam quandam, ullo modo d by Google Dis modo esse compositam, praesertim ex duobus actu contrariis. Non enim tam esse aquae contrarium ignem arbitror, quàm τὸ λογικὸν τῷ ἄλογῳ. Anima, quae tota sit in quacunque parte corporis, quomodo partes habeat in se simul actu contrarias duas? Et post pauca: Esset enim homo unum, quasi cumulus partibus coagmentatis; non verus homo, sed verus Geryon, veraque chymaera.