Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 317
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vim huius argumenti effugere possunt ij, qui contrarium statuunt, dum dicunt, unam tantùm in homine esse formam specificam, reliquas genericas &specificae subordinatas, animamque rationalem in homine, ut principem, solam officium formae obtinere, reliquas, etiamsi ex sua natura formae sint, &actu in vivente insint, cum principe tamen collatas non esse actûs, sed instar materiae. Etenim si ante adventum animae sensitivae vegetans, &ante adventum animae rationalis sensitiva idem individuum constitueret, unum numero Individuum diversis temporibus diversis formis specificis informaretur; quod absurdum: et ita, si individuum plura esse perfecta in sese haberet, esset saltem unum per accidens, &aggregationem. Secundò si homo plures successu temporis animas acciperet, absurdum hoc consequeretur, dari individua viventia, quae ad nullam speciem viventium pertinerent. Etenim dum homo vivit animâ vegetante solùm, esset planta, nec tamen ad ullam speciem plantae: dum viveret animâ sentiente, esset animal, nec tamen ad ullam speciem animalis pertineret. Ad quam rationem, etsi nonnulli respondere coniantur: tamen nihil, quod alicujus momenti sit, afferunt. Joh. Gallego Toleti, 2. de Anim. cap. 3.