Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 324
Unproofread scanNot analysed yet
At verò homo nullo modo dici potest per se primò vegetans aut sentiens, tum quia vegetare est passio propria animati corporis, quod genus est hominis remotum, commune omni viventi sublunari, &sentire proprium est animalis, commune etiam brutis. Ideoque passio generis non convenit per se primò speciei. Verum ex primi argumenti solutione facilè etiam hujus objectionis solutio peti potest. Etenim, quod absurdum putatur, absurdum non est, per eandem planè animam hominem esse hominem, &animal, &vegetans, aut rectius, simul sentire, moveri, &nutriri. Neque enim animal aut vegetans est quiddam separatim aut seorsim in natura subsistens, sed sicut homo per unam &eandem animam estens, est substantia: ita etiam vivens, sentiens, movens. Interim quia conceptûs isti sunt diversi, alij generici, alij specifici, alij specialissimi, non licet affectiones entis vel substantiae tribuere animę humanę, quatenus rationalis, &quatenus ab omnibus aliis animalibus differt. Sextò inquiunt: Corruptibile &incorruptibile differunt genere. Sed anima rationalis est incorruptibilis, reliquae corruptibiles. Ergo non potest esse in uno subjecto. Concedo totum argumentum. Neque enim anima humana ex corruptibili &incorruptibili, seu substantia, seu facultate componitur: sed facultas sentiens &vegetans in homine aequè sunt incorruptibiles ac rationalis facultas, cum ab eadem anima fluant. Septidibzy G Google Septimò, quod verò Plato, &qui eum sequuntur, ideo plures animas in homine ponendas censent, quod pugna quaedam est inter partem animae rationalem &θυμικὴν, seu affectuosam; cùm nihil secum pugnet: id à Christianis facilè refutatur, qui sciunt, istam pugnam inter diversas animae facultates non animae essentialem esse, sed ex peccata primorum parentum advenisse, Constanter ergo retineamus plurimorum doctissimorum virorum sententiam, quae rationibus firmis munita est, &contra quam nihil solidi afferri potest, animam in quolibet vivente esse unicam, diversis tamen instructam facultatibus, quae in qualibet planta nutritionem, augmentationem, &generationem perficit, sed proprio cuique plantae modo, &praeterea, quod cuique plantae proprium est, peragit; unde differt rosa à quercu, à vite: in animalibus aliquid esse praeter nutritionem, motum &sensum quod id quod cuique animali proprium est, efficit.