Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 323
Unproofread scanNot analysed yet
Rosa, violae, salix, quercus, canis, leo, bos, dantur ut species viventium, sed nulllibi existit vegetans, quod per se speciem aliquam constituit: sed vegetans &sentiens, Goos tiens, ut antea dictum fuit, etsi à mente nostra seorsim concipi &considerari possunt, tamen in natura nullibi &nunquam separatim exsistunt. Et quid de brutis respondebunt, de quibus eadem quaestio locum habere potest? Cùm enim equus formatur, actio illa ad facultatem vegetantem pertinet, &facultatis formatricis opus est, sed vegetans illa facultas non peculiaris anima est, diversa à sensitiva &specifica, quae hinnit, (haec enim nota ignotam equi formam specificam vulgò describere solent) sed ejusdem animae hae facultates sunt, quae organa ad nutritionem, utpote imprimis, &maximè necessaria primò format; postea reliqua. Quartò obiiciunt: Ubi sunt operationes genere differentes, ibi etiam dantur formae differentes; at in homine sunt operationes genere differentes, vegetatio, sensatio, intellectio. Ergo &animae genere differentes. Verùm diversae operationes saltem arguunt diversas formas, ubi sunt diversa subjecta. At in tino subjecto diverse operationes possunt provenire ab eadem forma. Quintò oggerunt: si anima humana esset simplex natura, non composita ex essentia rationali &anima sensuali ac vegetali, per eandemplane animam homo esset &homo, &animal, &vege tans, &cùm, quicquid homini competit per formam specificam id illi competat per se primi homo esset per se primò &homo, &animal, &vegetans.