Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 326
Unproofread scanNot analysed yet
non dicamus, sed de infante jam edito, habere ipsum animam perfectam, extra dubium est; interim non statim ambulat, non loquitur, non ratiocinatur, verùm progressu temporis haec pręstat; sed statim nutritur &augetur: ubi verò organa ad reliquas actiones necessaria absolvuntur &perficiuntur, ea omnia praestat. Atque hinc adeo accidit, ut, etsi generatio ad vegetantem facultatem pertineat tamen non exseratur ante duodecimum vel decimum quartum annum; etsi sensitivae &rationalis animae operationes prius exerceantur. Et ponamus sanè, animam rationalem peculiare quid obtinere: tamen caussa nulla dari potest, cur non, ut in plantis, quod negari non potest, in omnibus animalibus reliquis omnes actiones ab una anima proveniant, &anima cujusque animalis specifica cum omnibus suis facultatibus statim adsit. Nec ullam rationem probabilem saltem afferre possunt, qua probent, in cane velleone primò saltem animam vegetantem adesse, sentientem &moventem facultatem postea advenire. Ut enim non sequitur, animam moventem non adesse in catulo, quia non currit mox editus, aut in pipione vel pullo, quia non volat: ita etiam concludere non licet, in semine non adesse animam sentiendi &movendi vim habentem, quia eae actiones à semine non eduntur. Et omnino, qui contrarium sentiunt, in multas difficultates sese involvunt, &,dum nunc rationi, nunc authoribus &falsis hypothesibus nituntur, verumque cum falso conciliare laborant, in inexplicabiles labyrinthos sese immittunt. Primò enim Th.