Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 327
Unproofread scanNot analysed yet
Aquinas concedit ex Aristotele primò solùm inesse animam vegetantem, deinde advenire sensitivam, tandem rationalem. Verùm statuit, animam vegetantem perire, dum advenit sensitiva, &rursum sensitivam, dum advenit anima rationalis; idque ideo, quòd, 5. Phys. text. 38. scriptum videret, &rationi consentaneum animadverteret, unius numero unum tantùm numero esse actum, atque ita plures in uno subjecto formas poni non posse, intelligeret, &propterea necessum esse putaret, ut posteriore formâ adveniente prior periret. Verùm vidit Thomas, &rectè vidit, unius rei formam unicam tantum esse, &,si statuisset, mox à primo ortu unam saltem esse in quolibet vivente animam, facile sese expedire potuisset. Verùm dum veram hanc sententiam cum falsa; nimirum diversis temporibus diversas animas produci &advenire, conciliare conatur, in absurda incidit. Hoc enim modo foetus in utero non manebit idem numero, sed alius erit, cùm primis diebus nutriretur &augeretur anima vegetante; alius, cùm postea uteretur sentiente; alius rursus, cùm postea adveniret rationalis.