Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 329
Unproofread scanNot analysed yet
brutis ab eodem principio nutritur foetus die decimo, vigesimo, trigesimo, &omnib. gestationis mensibus, imò toto reliquo vitae tempore; &omnes illę nutritiones sunt una numero nutritio continuata à principio vitae usque ad finem: ita etiam caussa dari non potest, ob quam non etiam foetus hominis in utero decimo, vigesimo, trigesimo die, mensibusque gestationis omnibus, imò toto vitae spacio, ab una anima nutriri debeat. Tertiò, si anima, quę primò introducitur, est caussa conformationis partium ad animam sequentem introducendam, ultra vires suas ageret. Neque enim anima vegetans habet vires formandi partes animae sentienti necessarias, neque anima sensitiva (semper ex ipsorum hypothesi loquor, si scilicet tot darentur animae) potentiam formandi partes animae rationali necessarias. Rectius igitur statuitur cum Themistio, quòd anima quaelibet sit sui domicilij architecta. Secundò Alphonsus à Caranza, cùm videret, plures animas in uno homine statui non posse, aliud effugium quaerit, &,de part. nat. &legit. cap. 1. paragr. 2.