Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 328
Unproofread scanNot analysed yet
Et si anima, seu forma specifica alterius animalis, postquam advenit, sufficit ad nutritionem, augmentationem, sensum, motum, &quod cuique animali proprium &specificum est, agendum, cur eadem etiam in homine non statim in primo conceptu possit esse nutritionis caussa? Et quid ita opus entia multiplicare, cùm unà anima ad omnes, quae cuique animali conveniunt, actiones peragendas sufficiat? Et ipsa corporis nostri conformatio absurditatem hujus dogmatis satis demonstrat, &ab una anima formationem inchoari &perfici, multa sunt, quae probant. Primò enim, ut etiam antea dictum, nulla datur vegetativa vel sensitiva simpliciter existens, quae non sit determinata ad certam speciem. Equidem in plantis est anima vegetativa, &in foetu animanum, Verùm vegetativa in plantis ita à natura comparata est, ut à terra alimentum attrahat, illudque plantę apponat: contra vegetativa animalium non ex terra, sed in utero ex matre, &in lucem editis è venis illud attrahat. Ita sensitiva est in cane, est in bove, est in homine. At bovi foenum sapit, non cani, non homini. Interim cùm ex istorum sententia dentur operationes animae vegetativae &sentientis in foetu, antequam adsit rationalis anima, darentur operationes, quae à nulla anima provenirent. Neque enim in foetu ullius plantae, quae cogitari potest, aut ullius animalis, quod nominari potest, anima daretur. Secundò, cùm mox a conceptione incipiat conformatio, illa fieret ab anima vegetante, quę prior adest. Cùm verò illa ex Thomae opinione brevi deleatur, &simul potentia conformatrix ejus aboleatur, (neque enim potentia de anima in animam transire potest) ac nihilominus conformatio continuetur, necesse est, ut eam sensiriva perficiat, &hâc postea etiam abolitâ rationalis. At absurdum est, unam numero fieri conformationem à tribus potentiis specie distinctis, seu potentiis trium animarum specie distinctarum. Et quomodo explicabunt conformationem brutorum, in quibus nulla talis animarum diversarum successio, &ex eorum opinione, introductio datur? Itaque sicut in animalib.