Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 331-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. Contrariarum Objectionum Solutio. VT verò contrarium nonnulli sentirent, &nec propagationem animae per traducem, nec ejus in semine praesentiam admitterent, variis rationibus moventur, &imprimis animae humanae prorogativam plerique urgent; &ab ea petitis tribus praecipuè rationibus ex Aristotele, 2. de gener. animal. cap. 3. utuntur. Prima est quorum principiorum actio est corporalis, hanc line corpore inesse non posse, v. g. ambulare sine pedibus. Mentem vero solam extrinsecùs accedere, quia cum ejus actione nihil communicat actio corporalis. Verum enim vero concedatur sane, animam à corpore separatan nihil amplius cum actionibus corporeis &corpore communicare, nulloque organo corporeo uti: tamen animam, cùm est in corpore, nihil cum actionibus corporeis communicare, per se subsistere, &propterea in generatio hominis creari, falsum. Neque enim jam quaestio est de anima, quae post mortem olim à corpore separata per se, ex singulari Dei voluntate, persistet, ut mox dicetur, sed de opere generationis, &de anima, ut corpus humanum format, &informat, quaestio est.