Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 332
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc in hac mortali vita nihil cum corpore communicare, concedi non potest. Sanè si anima rationalis in homine esset peculiaris anima, à vegetante &sentiente distincta, aliquam probabilitatem haberet haec ratio. Verùm cùm una sit in homine anima, facultatem vegetantem, sentientem, ac rationalem habens, ut, cap. praeced. probatum, atque anima humana non solùm intelligat &ratiocinetur, sed &corpus humanum, (non cervinum vel leoninum) formet, id nutriat, augeat, conservet, atque, ut sentiat &movetur, &quidem humano, non bruti alicujus modo faciat; corporeis instrumentis eam carere non posse, eamque, cùm corpus informat, &actiones has organicas edit. simpliciter cum corpore communicare, manifestissimum est. Etsi verò secundùm facultatem rationalem quaedam ejus actiones sunt inorganicae, ut dum speciem intelligibilem sine specie intelligit, &dum supra sese reflectit, &intelligit se intelligere, quod intelligat se intelligere, dum vult; &omnino mens per corpus, ut medium &orContrariorum Objectionum Solutio. 333 &organum Quo, non intelligit; quia tamen, dum est in corpore, phantasmate, ut objecto, opus habet, &,ut ipse Aristoteles, 3. de anima, text. 39. loquitur, intelligentem opus est phantasmata speculari; &nihil est inintellectu, quod non fuerit in sensu: certè cum phantasia communicare intellectum necesse est.