Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 339
Unproofread scanNot analysed yet
propositis, quae hîc repetere opus non est; cum non semen &animam humanam in specie, sed &plantarum &animalium animas concernant, &ipse Fignus, de Format. foet. quaest. 5. fatetur ea parùm firma esse, eorumque solutionem ipse afferat. Quia verò ipse duo addit, quae efficaciora putat, ea non praetereunda. Primum, atque ita quarta objectio est, quam etiam suprà, cap. 9. proposuimus: Nec sanguis nec spiritus sunt animati. Ergo nec semen. Consequentiam probat, quia illa producuntur in partibus longè nobilioribus, quàm sunt testes, nimirum corde, cerebro, epate, quae si non potuerunt animam sanguini ac spiritibus impertiri; ergo nec potuerunt testes. Verùm &ibi responsum, semen esse fructum viventis corporis, &sanguine ac spiritu longe nobilius &praestantius. Secundum argumentum, atque ita Quinta objectio est, si in semine hominis esset anima, esset vel rationalis, vel sensitiva, vel vegetativa. Sed nulla esse potest. Rationalem esse non posse, probat primò, quia, si esset rationalis, jam semen hominis in testibus, aut parastatis existens esset homo. Secundo, leminis in terram emissio esset homicidium. Tertiò, semen in terram emissum esset baptizandum, ne anima in aeternum periret. Quartò, si semen esset animatum animâ ratiobyGoogle tionali, non minus esset animatum semen foeminae, quàm viri: si verò semen foeminae esset animatum, ea ipsa per se posset generare. Quintò, si in semine esset anima rationalis, vel esset anima parentum in semen extensum, &per seminis divisionem divisa &multiplicata, vel esset anima aliqua de novo genita, ac in semine producta, vel à Deo infusa. Omnia autem haec absurda putat.