Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 340
Unproofread scanNot analysed yet
Primò animam parentum non multiplicari posse existimat, ideo, quia sic sequeretur, animam rationalem esne divisibilem, &per consequens mortalem, ac omnium hominum eandem esse animam, &animam nostram esse particulam animae patris, &animam patris particulam animae avi, &tandem omnes nostras animas esse particulas animae primi hominis, &sic ex traduce. Quae omnia falsa esse putat, &à religione Catholica aliena. Non enim animam de novo productam ab anima patris esse; quia sic educeretur è potentia materiae, &esset mortalis: neque etiam à Deo infundi, &in testibus creari; quia nunquam posset ibi ad statum perfectum pervenire, &c. Neque etiam animam semini inesse existimat, quia cùm vir habeat duos testes, &mater etiam duos, si in coitu semen animatum à quatuor testibus decideret, unirentur quatuor animae, vel unum ex quatuor simul conglutinatis coagulatum. Secundò, quia sic semen animalium esset planta, &homo, antequam pervenisContrariarum Objectionum Solutio. 341 venisset ad animam rationalem, debuisset pertransire per formam plantae, &inde per formam bruti, &semel fuisse asinus vel canis. Tertiò, quia illa anima vegetans producta esset ab anima rationali testibus inexistente, quod fieri non potest, quia anima rationalis non potest habere vim producendi animam vegetantem; cùm animae illae sint species inter se distinctae.