Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 344
Unproofread scanNot analysed yet
Inde tamen non sequitur, hoc modo cum semine parentis animam è corpore parentis emigrare. Manet enim anima parentis perfecta &integra, etsi sese multiplicet. Et sicut non sequitur, dum in augmentatione, &in arboribus in novorum ramorum generatione, sese anima in novam materiam diffundit &induit, quod è priore corpore emigret; ita non sequitur, quòd, dum semini sese communicat, e generante emigret. Haec enim vis benedictionis divinae est, ut eadem perfecta &integra manens anima sese multiplicare possit. Quod verò dicitur, animam filij geminam futuram, aut compositam, ex eo facilè sese expedire possunt, qui semen parentis seu matris solum prolificum esse dicunt. Nec tamen hîc haerent, qui utriusque parentis semen prolificum esse dicunt; &supra, cap. 9. ad id responsum est: nimirum cùm animae sint ejusdem speciei, quae, dum sibi sociantur, compositum non constituunt, dictumque supra, cap. 9. ex Scaligeri exere. Contrariarum Objectionum Solutio. 345 exerc. 106. sect. 6. quod ex tribus palmae stipitibus in unum exeuntibus una numero palma fiat, &,quae ex decem facibus accenditur flamma, una sit, ac nullo modo composita.