Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 345
Unproofread scanNot analysed yet
Et si vulgò sine absurditate dicitur, Animam esse totam in toto, &totam in qualibet parte, cur absurdum sit, statuere, animam totam esse in semine masculino, &totam in foeminino? Et porrò, sicut anima dicitur tota in oculo, cerebro, corde, nec tamen inde sequitur, ex multis animabus unam componi, sed semper hoc manet verum, unam esse animam, quae informat totum, &omnes partes: sic, licè dicatur, semen tàm maris, quàm foeminae animatum esse, non sequitur: Ergo anima ex duabus animabus componitur, vel una componitur ex duabus, Septimò alius eandem objectionem hoc Parentis anima in modo format; si anima hominis traducitur, generatioid fit vel per decisionem alicujus partis ex anima ne manet parentum, vel per efficientiam seminis instru integra. mentalem, vel producitur immediatè anima sobolis ab anima parentum, ita ut semen productionem animae non attingat, sed solas dispositiones efficiat, aut certè sit vehiculum animae, per quod illa ex anima parentum in sobolem transvehatur. Verûm istae objectiones omnes ortum habent ex ignorantia, quòd nimirum animarum naturam ignorant, nec intelligunt, quomodo illud, omnis forma &anima est sui multiplicativa, accipiendum sit, &quomodo hactenus illa Dei benedictio, Crescite &multiplicamini, sit in actum deducta, &adhuc deducatur: quod si diligenter perpenderent, &primò investigarent, quâ ratione animarum multiplicatio in plantis &animalibus omnibus fiat, etiam modum, quo idem in homine fieret, quantum in hac mentis caligine fieri potest, assequerentur, nec tot absurda sibi fingerent. Ultimum nimirum, si rectè explicetur, verum est, scilicet quad semen (corpus seminis puta!