Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 346
Unproofread scanNot analysed yet
sit gehiculum per quod anima à parentibus soboli communicatur: que actio traductio appellatur, vocabulo a plantis desumto. Ut enim in arboribus, in quibus vis seminalis per totum corpus diffusa est, si pars aliqua decidatur, &alij arbori inseratur, illius arboris anima, à qua surculus abscissus est, alteri arbori communicatur: ita cum semine anima animalium in uterum foeminae transvehitur, atque ita ex isto semine animâ suâ praedito animal perfectum emergit. Ut verò, dum arbore surculus cum anima deciditur, arbor illa animam suam nec amittit, nec anima illa minor fit: ita &,dum anima parentis in semine in sobolem traducitur, anima parentis integra manet. Et sicut, dum in augmentatione anima affluenti alimento communicatur, anima, quae in reliquo corpore est, non fit minor; &sicut, dum à radice aut stipite vitis, rel Contrariarum Objectionum Solutio.