Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 354
Unproofread scanNot analysed yet
HYPOMNEMA V. SPONTANEA VI. VENTIUM GENERAtione. CAPVT I. Falsae de Spontaneo viventium ortu opiniones. PRAETER generationem Viventium, de qua hactenus actum, quaeque, quòd simile manifestè generat simile, Univoca vulgò dicitur, alia adhuc datur, quae, quia simile à non simili generari putatur, Spontanea Falsae de spont. viv. ort. opiniones. 355 hea &Aequivoca vulgò nominatur. Ita ex stercore equino generantur scarabaei, è frumento curgulio, è fabis Midas, cossus è lignis, è sordibus cutis &vestium pediculi &pulices, ut &è caseo &carne, aliisque rebus putrescentibus vermes &insecta vulgò dicta varij generis oriuntur, ut postea in specie patebit.