Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 355
Unproofread scanNot analysed yet
Quae viventium generatio ut à Physico consideretur, omnino necessarium &dignum est; quod ipsum monuit Aristoteles, dumi. de partib. anim. c. 5. scribit: Viliorum animalium disputationem, perpensionemque fastidio quodam puerili sprevisse, molesteque tulisse, dignum nequaquam est; cum nulla res sit natura, in qua non mirandum aliquid inditum habeatur. Et quod Heraclitum dixisse ferunt ad eos, qui, cum alloqui eum vellent, quod fortè in casa furnaria quadam caloris gratia sedentem vidissent, accedere temperarunt: ingredi enim eos fidenter jussit, quoniam, inquit, ne huic quidem loco Dij desunt Immortales. Hoc idem in indaganda quoque Natura animantium faciendum est. Aggredi enim quaeque sine pudore ullo debemus, cum in omnibus Naturae Numen, &honestum pulchrumque insit ingenium. Idque eò diligentius, cùm à paucis ea de re souidi quid, &veritati consentaneum dictum sit. Praeter omnes diligentissimè &prolixè hac de re scripsit Clarissimus Fortunius Licetus, in Academia Patavina Professor, libris quatuor de spontaneo viventium ortu.