Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 356
Unproofread scanNot analysed yet
Ego etsi diffiDig difficultatem rei agnosco, &aliquid, praeter vulgatas opiniones, praesertim hîc, statuere, periculosum, &obtrectationi obnoxium esse, facile animadverto: tamen malo in re obscura liberè γνώμην εἰς βουλὴν εἰσφέρειν, quàm à studio veritatis investigandae desistere. Sequatur quisque, quam volet, sententiam. Nulli meam obtrudo. Si quis etiam meliora monstraverit, eum lubens sequar. Nominatur autem, ut dictum, ista generatio spontanea nonnullis, (Aristoteles, I. denerat. animal. c. 1. talia αὐτοματιζούσης τῆς φυσεωs generari scribit, &inde Jul. Caes. Scaliger, exerc. 168. αὐτοματισμὸν nominat) vocapulo ab actionibus moralibus ad naturales traducto. Etenim Scaliger, exerc. c. 77. §. 1. adverbium hoc sponte ex sponsionibus natum putat. Sponsiones autem omnes voluntariae. Idemque existimat, exerc. 140. non posse subtiliter dici, arborem sponte nasci. Verùm generalius videtur esse vocabulum, &opponi invito, aut ei, quod non fit, nisi ab externo agente, &contra naturalem inclinationem. Ideoque ut aliis actionibus, quae ab interno agente, nullâ externâ caussâ concurrente, fiunt, ita etiam generationibus naturalibus tribuitur. Unde Virgilius: Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura Sponte tulere sua, carpit. In specie autem tribuitur illis generationibus, quarum caussa efficiens in re ipsa latet, &sensiFalsae de spont. viv. ort. opiniones. 357. ensibus ita manifesta non est, &cùm sine semine, sponte quasi, quod generatur, prorumpit. De quo Virgilius: Namque alia nullis hominum egentibus, ipsa Sponte sua veniunt. Et: Sponte sua quae se tollunt in luminis auras.