Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 358
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm istae opiniones ex historia creationis mundi habuêre originem. Cùm enim procul dubio ex Mose aliquid inaudivissent, veritatem in has fabulas converterunt; &cum in historia creationis extet, DEVM jussisse, ut terra animam viventem in genere suoproducat, jumenta &reptilia, &bestias terrae secundum species suas, &DEVM fecisse hominem de luto terrae; ipsi verò Creatorem ignorarent: spontaneum istum ortum inde commenti sunt. Tribuitur autem à nonnullis &Avicennae ista sententia. Verùm non credibile est, Avicennam, tantum Philosophum, tam fabulosam opinionem secutum tuisse. Scribit equidem Avicennas, lib. 15. de animalib. cap. 1. Sicut homines possunt se rescindere à generatione aut ex voluntate, aut peste aëris, &mori omnes: &tunc, si fieret homoille generaret, &fieret species: &factio &generatio erunt juvantes ad invicem in salvando speciem. Verum sensus verborum istorum est hic: si omnes homines interirent, vel voluntariè intermittentes generationem, aut pestilentiâ interempti, si postomnium hominum interitum novus homo fieret, quomodocunque is fiat, sive per creationem à DEO, sive quâ vis aliâ ratione, illi recens facto non esset deneganda vis generandi alios homines sibi similes, in quibus salvaretur species humana. De origine verò &caussa Efficiente talium vivenFalsae de spont. viv. ort. opiniones. viventium Authores valde dissentiunt, Car- te ortorum oris vivendanus, lib. 9. de subtilit. illa, quae spontè tium. ri dicuntur, casu &fortuna generari dicit. Sponte orVerùm falsò, Casus enim &fortuna in rebus ta vivennaturalibus locum non habent; &quaecun tia non caque casu fiunt &fortuitò, ea non semper ex su &fortuito nata iisdem principiis &eodem modo generansunt. tur. At quae sponte nascuntur viventia, semper ex iisdem principiis &eodem modo generantur, habentque certas caussas efficientes, quae etiam certi finis gratia agunt, certosque effectus producunt.