Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 359
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum ex stercore equino scarabaei nascuntur, non erucae; è caseo vermes sui generis, alii è carnibus, &,in genere, semper determinata è determinatis, imò etiam certo tempore nascuntur, ac muscarum, erucarum, vermium, scarabaeorum, ac papilionum genera suo quaeque tempore oriuntur &intereunt. Et licèt, quod Cardanus obiicit, in variis locis, in terra, in aquis, in cadaveribus, &alibi eadem generari videntur: tamen ex materia determinata, quae in pluribus locis saepe reperiri potest, nascuntur. Et quamvis fieri possit, ut materia spontaneae viventium generationi apta casu alicubi congregata sit: tamen materia illa est determinata, nec casu viventia inde fiunt, sed efficiens proximum est determinatum, &semper eodem modo agens. Neque etiam refert, quòd, quae spontè nascuntur, imperfectiora esse, (cujus rei argumentum quoque esse putant, quod non generant) &propterea finis rationem habere non posse, &proinde casu fieri videntur. Etenim licèt alijs collata imperfectiora esse videantur: tamen ratione essentiae suae perfecta sunt, nutriuntur, augentur, moventur &suae speciei convenientes operationes edunt.