Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 360
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum verò omnino, quod putant, talia spontè orta non generare; cùm etiam minima &ignobilissima quaeque ex his coire, generare, Aristoteles passim, &praecipuè 5. de histor. animal. &ipsa experientia doceat. Et quamvis respectu aliorum ignobiliora videntur: tamen ad perfectionem totius universi necessaria sunt, ut mox ex Jul. Caes. Scaligero, exerc. 250, dicetur: recteque Avicennam scripsisse, melius esse, gigni pediculos, quàm materiam putrem ita permanere, Viri Doctissimi, qui &in pediculi structura mirum artificium agnoscunt, censent. Si enim omnium rerum Opificem primùm spectemus, is, ut suam infinitam sapientiam &omnipotentiam proderet, maluit viventia, quàm corruptam &putrem, vitâque carentem materiam in natura multiplicari; ipsique placuit, ut viventium perfectorum corpora, dum corrumpuntur, non simpliciter in putridam materiam abirent, sed in animalia ignobiliora. Hinc ex animalium partibus, excrementis, ex plantis, &plantarum fructibus, varia animalculorum genera prodeunt, &quiFalsae de spont. viv. ort. opiniones. 361 &quidem è determinatis determinata. Idem sensit &scripsit Jul. Caes. Scaliger, qui alleg.